ARCAE Caletorum

ARCAE Caletorum
ARCAE Caletorum
castrum Galliae, Frodoardo memoratum ad A. C. 944. hodie minicipium Normanniae, Deppae proximum, Arques dictum: quod silvae ad mare positae nomen suum dedit: vocatur enim silva Arcensis, vulgo la forest d' Arques. Hic est locus Henrici Magni primâ ex coniuratis victoriâ nobilis. In Gestus Guilielmi Ducis Normanniae et Regis Angliae cognomine Conquestoris, vocatur Arcense castrum in praealti montis Arcarum cacumine; Wilhel. Gemeticensi l. 2. c. 10. Statio navium apud Hasdans, quae Archas dicitur: et forte Arcus primum hic locus nuncupatus est, sive ab aliquo arcu triumphali ibi erecto, sive ab arcubus pontis, Deppae flumini impositi: Arcas postea barbarô nomine, ac demum corruptô per aspirationem Germanicam Archas. Huic proximus est viculus Arcellae, vulgo Archelles, Arcis detractus, a quibus rivô interfluente ac ponte dividuntur, Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ARCELLAE — vide supra in voce Arcae Caletorum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”